Click to hide and display the highlighting of elements:

Sermo

Terribilis est locus iste etc. v. s. dilectissimi mei pro meliori intellectu horum rerum et pro maiori vestra deuotione hic debemus breviter duo considerare. Primo locum bonis ualde gaudiosum et malis ualde terribilem. cum dicit terribilis est locus iste 2o demum demum bonis et sanctis eterne mansionis cum christo nec per gratiam et prius per gloriam malis autem perpetue exclusionis et gaudii priuationis, cum sciliced dicitur vere non est hic aliud nisi domus dei. Hec perpetua cum deo sanctis habitatio. Unde Jo. 17 Volo pater ut ubi ego sum scilicet in regno celorum illic? et minister meus et quod hic dicitur de iustis regnantibus cum christo in celo, sic etiam intelligendum est de peccatoribus cruciandis cum diabolo in inferno Et quia sancta presens et militans Ecclesia dicitur et est r c et domo dei A qua omnino demones et omnes infideles heretici et mali christiani a gratia dei et ab omni bono sunt exclusi ideo omnibus talibus iam ab Ecclesia? et a regno celorum exclusis Locus valde Terribilis est locus iste vero? iterum? propeviam? ad misericordiam dei redicitur? Et gloriam sancti? dei inveniunt et qui fuerunt prius filii ire dei et heredes eterne dampnationis iterum erunt filii adoptionis dei et heredes regni celorum et future beatitudinis Et qui locus fuit terroris peccatoribus erit iam gaudii et leticie penitentibus Ideo sancta ecclesia alta voce clamat hoc in officio misse dicens Terribilis est locus iste peccatoribus ut convertantur et iustis ut in bono perseverent Secundo? ultm? et dicit Non est hic aliud nisi domus dei Domus Magni imperatores vel reges ut frequenter solent habere domos suas in altis quia ibi est locus mundus sanus et lucidus et deliciosus Sic deus dominus et creator celi et terre habet domum suam et mansionem in altissimo quia in regno celorum Unde psalmus Magnus dominus et laudabilis nimis qui in altis habitat In? illa? enim ejus domo sunt loca inenarrabilia Unde Paulus dicit Quod nec oculus videt nec auris audit nec in cor hominis ascendit que preparat deus diligentibus se qui ergo vult ad illam domum dei pervenire ille debet per viam mandatorum dei incedere et de hac